Educación — 14/05/2018

Certamen Ciceronianum Arpinas: de bona Latinitate certandum est!

Por
Lee la versión en castellano aquí (Ut versionem lingua Hispanica, legas hic preme)
Traducción por Óscar Ramos Rivera

De eis nunc loquendum est discipulis, doctrina provectis quadam, qui quidem diversi studiis necnon ratione vitam agendi ingeniove cum sint, quibusdam communibus esse coniuncti nexibus videntur, quandoquidem omnes apud aedes lycei Ioannis ab Enzina, Legione siti, esse institutos consideres. Cuius enim in auditoriis scholasticis  lycei  aliquot commorati temporis, et curricula secundaria et baccalauretica eo absolverunt miro modo, quin linguas cultusque classicos amare non potuerint. Unde factum est ut nunc temporis alios studiis mansuetarum Musarum, alios vero doctrinis ad hominum societatem ditandam pertinentibus operam multam navantes, Certamen illud Ciceronianum Arpinas, maximum apud Europaeos quod exstare deputatur clarissimumque, se disputaturos aliquando adivisse eos esse oblitos minime sit credendum.

Ciceronianum Leotopía

De Roderico scilicet illo loquimur, deque Laura, Sara, Rachel, Sophia, nonnullis aliis discipulis universitariis discipulabusque, qui quidem, annis eis forte fortuna nati cum sint – ab anno nempe 1994- quos aetas Z vulgo dici solent, quantum litterae valeant et humanitas ad hominem verum informandum, lingua autem Latina adhibita et adamata, satis sunt experti. Quos universos discipulos narrationes quaedam rerum gestarum et mythologiae fabulae -quibus innixi antiqui homines multa humana enodari et divina conati sunt- eo allexerunt modo adduxeruntque ad linguam Latinam –reginam linguarum, ut fama esse praedicat- ut parentibus optimo testimonio iuvantibus necnon magistro eorum Ansgario Ramos favente, Latinae adamatores linguae feliciter evaserint. Qui enim discipuli discipulaeque linguae operam dantes Latinae, praeteritis aliquo modo nec omnino secretis doctrinis naturalibus, quas vocant, ad oceanum sapentiae sive bibliothecam universalem humanarum scientiarum evocati sunt, ubi thesaurus remanet omnium ditissimus, multorum saltem sententia: linguam enim Latinam instrumentum ad homines plurimos eosque variis temporibus aetatibusque degentes communicandos atque de litteris, philosophia, rebus gestis, artibus, iure, scientis, ut patet, ceteris multis disserentes disputantesque per multa saecula in plagis speciatim ad occidentem vergentibus et vehiculum aptissimum esse et fuisse satis constat.

Quis enim eius linguae post hominum memoriam negabit momentum? Hoc unum tibi propone, multos fuisse decursu temporis qui ea sermocinati sunt homines lingua, multi qui ea scripserint, plurimi qui ea multa docuerint. Adde quoque illud, fontem enim nostram fuisse linguam, e qua rivuli manarunt ei, quae hodie linguae nominantur vernaculae sive neolatinae: utputa lingua Italica, Hispanica, Francogallica… multis aliis affluentibus derivatis per tempora additis.

Ciceronianum Leotopía

At tempora cum ad recentissima hodiernaque iam advenerimus,  ecce pro dolor! eo statu versamur rerum, quo dexteritate meraque, ut putatur, utilitate usuque regnantibus imperantibusque -quarum voracitas quaecumque vetera voranda deminuendaque autumare videtur- quo pretio quantive studia humanitatis linguaque Latina perpendantur identidem rogandum sit.

His autem primis in lineolis illud nos consulto omittendum curavisse patet, ut de ultimo die oppetendo sive de morte aut decessu linguae Latinae subiendo nullum proferremus vocabulum. Sed hactenus quidem: nam sat constat id in omnium esse ore -quasi elephantum in cubiculo quodam deambulantem, the elephant in room, verbis ut Anglicis utamur- plurimos apud nos exstare qui dictitent identidemque praedicent Latinam esse defunctam linguam et cadaverosam, omni usu munereve orbatam, a paucissimis rarissimisque adhibitam hominibus, quasi in provincias ecclesiasticas academicasque omnino relegatam remotissimasque, obscuram tandem inanemque hereditatem pulvere situque prorsus obductam. At contra, quicquam nobis erit emolumenti si talem toto caelo errare communem sententiam demonstrare conaremur?

Praeterita ergo ad tempora retrocedentes, petamus hodie nostris Leotopiae viribus usi pro virilique parte, aetatem eam qua insignes vixerunt Romani ei, quales fuerunt C. Iulius Caesar, G. Pompeius, Marcus Antonius Augustusque ille, qui imperavit, cum lingua in flore fuit Latina. Roma enim caput imperii ita suos mores linguamque diffudit, ut Latinus sermus quocumque terrarum manaret, Vergilio poeta illo et Cicerone oratore maximo, inter alios multos, auctoribus faventibusque. Quam enim occasionem nacti, sententiam illam tritam quodam modo interpellare et invehi fortasse possimus, unde praeter spem fidemque, illud manifestum appareat, haud paucos his temporibus iuvenes adnumerari qui, die certa eaque Probationi Maturitatis, quam olim vocabant, proxima, ad Certamen illud Ciceronianum liberrimo animo descendere volunt, ubi in oppidulo Arpinate, parva patria ipsius Ciceronis quae fuit, brevissimo temporis spatio versantes, qua doctrina linguae Latinae cultuque sunt, suavissimo cum aliis multis iuvenibus, ex plurimis Europae totius regionibus provenientibus, certent litterario proelio.

 

ARPINUM OPPIDULUM NECNON CICERONEM ILLUM IN MEMORIAM REVOCEMUS! 

Veterrima, ut patet, accepimus hereditate notitiaque -multis ut solet fictis fabulis colorata fucataque, nonnumquamque quadam veri certive eis inmixta particula- Urbem Romam nonnullis ante Christum natum saeculis esse conditam, quam, modo si credendum sit, duo illi conformarunt gemelli, Romulus scilicet Remusque, lupa quadam eorum vitam servante curanteque. Unde postea colles septeni, forum amplum, advenae perplurimi exorti sunt… Quae omnia post hominum memoriam et archaeologi multi et historici, dum reges varios variis nuncupant designantque nominibus, enodari et ut plana fierent temptarunt et adhuc temptant: unde videlicet institutiones illae originem duxerint, quibus rationibus ea Romana gens paulatim et sine mora vicinos et remotiores expugnaverint populos regionesque…

Quarum autem regionum, ecce ad eam iam venimus Latio proximam ad orientesque plagas aliquantillum spectantem et hodierno nomine Frosinone nuncupatam, ubi oppidulum Arpinum nominatum collibus quibusdam cinctum atque in parvo valle eo fluvio Liri praeterfluxum munitumque facile invenias. Hic, si fabulis sit credendum, Saturnum ipsum deum omnibus viribus et obtutu primas Arpini collocasse petras ferunt, quarum reliquia sive vestigia placida in ea Civitavecchia arce asservantur multa, veterrimo oppidi Arpini loco soloque unde prospectus mirus, multorum montium magna corona ornatus iucundissimusque oculis spectatoris praebeatur.

Cuius enim scriptoris limae eruditionisque ope quin sermo Latinus splendorem attingeret maximum rationesque dicendi firmas perstabilesque assecutus esset ad tempora usque recentissima fieri non potuit

Cui enim viatori plateas et vias oppidi crusta saxea stratas lustraturo statim testimonia plurima officinarum lanae trahendae aut earum ad artem mandolina efficiendi destinatarum offeruntur, quibus historia eius oppiduli illustretur. Statim reperies quoque quantum apud christianam incolarum oppidi fidem Virgo illa valeat e Laureto, Italice Madonna di Loreto, cuius auxilio curaeque salus totius oppidi et integritas tribuitur, a pestilentia cum Virgo illa homines servavisse dicatur. At memorabiles imprimis -nihil dubium- homines decursu saeculorum illi deputantur clarissimi quidam ex Arpino oriundi, quos inter C. Marius ille, dictator qui fuit atque rationis exercitus Romanorum novator illustris, M. Vipsanius Agrippa, dux ille qui legionibus Octaviani praestans multas futuro imperatori cumulavit victorias, adde quoque Iosephum illum Cesari, Guiseppe Cesari more Italico, ut extra castra oculos ponamus, pictorem insignem necnon Caravaggium illum inmortali fama magistrum. At prorsus est dicendum, veniamus nunc ad illum inter omnes clarissimum illustrissimumque, M. Tullium Ciceronem, ingenio doctrina gratia qui ceteris omnibus antecessit validissimus.

«M. Tullius Cicero causidicus cum initio claruisset, temporis decursu supremosque appetens honores totum rei publicae emensus est curriculum, ad consulatum usque eo perveniens modo, quo arbitrum se factionum Romae evasisse ipse opinaretur. Qui autem homo nobilissimus ex eo hodie nos speciatim cadit attigitque, quod patrem humanismi illius, quem vocant, eum fuisse nemo a temporibus saltem, quibus litterae sunt renatae, unquam negavit: ab illo enim notionem eam iuxta quam iuvenum institutio bonis litteris, philosophia, bonis moribus Musarumque mansuetarum artibus constare videtur derivatam atque hereditate longinqua esse asservatam multi sunt qui credant».

Quibus enim verbis Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispanico), magisterii linguae Latinae fere quadraginta annos iam munere functus, idemque Legione in oppido anno 1954 natus, de Cicerone illo narrat quasi homine in usum consuetudinemque adscito familiarissimoque, Qui quidem qua est Ciceroni illi amicitia notitiaque proximus coniunctusve, ingenium humanitatemque multam haud difficulter et monstrare et praebere eius viri valet, qui nobilissimus philosohiae Graecae evulgator purissimaeque Latinae linguae castissimaeque post hominum memoriam excultor necnon philosophicae Latinitatis fere conditor semper reputatus est, nedum de arte rhetorica apud Romanos dicamus. Cuius enim scriptoris limae eruditionisque ope quin sermo Latinus splendorem attingeret maximum rationesque dicendi firmas perstabilesque assecutus esset ad tempora usque recentissima fieri non potuit.

 

QUID CERTAMEN ILLUD CICERONIANUM ARPINAS SIBI VELIT? 

Abhinc quadraginta fere annos -suis ipsius narrare incipit Ansgarius verbis- magister quidam Italus id mente animoque suo concepisse creditur, ut  Ciceronis illius memoriae famaeque refricandae causa haud fortasse foret abs re si certamen institueretur quoddam, quo  evulgato plurimi discipuli linguae Latinae adamatores ad studia classica exornanda et excolenda eo modo omnibus ex orbis terrarum partibus convocarentur, qui Olympia nova Latina, saltem apud Europaeos, disputaturi sint.

Ciceronianum Leotopía

Quod enim inceptum anno 1980 suum habuisse initum constat, quo enim anno Hugo ille Quadrini, linguae Latinae litterarumque Italus magister Lyceo Tulliano tunc temporis Arpini praeerat. De Lyceo illo Tulliano, si quis roget, pauca: agitur enim de miro instituto quodam Italo, apud Arpinates sito, cuius ope nonnulla iam per saecula Ciceroniana opera tradita placitaque et honorari et evulgari eius student moderatores.

Illud ergo discipuli, iuxta Hugonis Quadrini sententiam, facere deberent, ut textum quendam e quodam Ciceronis opere desumptum in sermonem vernaculum converterent, idque non sine commentariis ad rem pertinentibus occasionem eam oportunam usi confectis prolatisque.

Certamen enim illud, angustis primum confinibus proximisque vel clausum liminibus circumspectum, sensim sine sensu annisque progredientibus eo terrarum manavit, quo in fines longinquos perveniret necnon plurimos participes evocaret e quindecim Europae civitatibus provenientes, qui quidem intra primam mensis Maii hebdomadem Arpinum convenire solent. Unde tum evenire soleat quottanis ut, moderatoribus rei publicae Italis foventibus et provehentibus, non modo ob Latinam illam Ciceronianam probationem, quin etiam ope multorum aliorum similium, utputa acroasum, disputationum, exhibitionum, concentuum musicorum quorumdam, illud Arpinum oppidulum cultus et humanitatis communisque Europae patrimonii quasi insigne inclarescere credatur.

 

DE DISCIPULIS DISCIPULABUSQUE SELIGENDIS. QUA AUTEM RATIONE EI SELIGENDI SUNT? 

Apud Hispanos Societas illa Hispana Studiorum Classicorum (SEEC more Hispanico) primas eius negotii partes agere solet, cuius autem legationes totam per Hispaniam sparsae ad id convocant participes unum idemque periculum, eadem hora eademque ratione agendi adituros. Qui quidem -Ansgarius magister suis inquit verbis- locum haud sat brevem Ciceronianum quendam ex operibus quibuslibet huius auctoris desumptum, aut ex anthologia quadam qua contineantur composita, et in sermonem Hispanicum convertere debent et commentarium philologum, philosophicum, historicum quantum possint addere quamtumque ad res nostras hodiernas pertinere viderentur.

Praemium enim maximum totius civitatis Hispanae cum exstet, cuius gratia emolumentoque discipulus discipulave victor Italiam petat, nihilominus aliae sunt quoque apud nos legationes quae eo valeant, quibus victor earum victrixve itinere Italo donari possint. Magistro autem magistrave semper comitantibus, quini aut seni numerantur singulis annis discipuli Arpinum petituri et ad Certamen illud descensuri Hispani, quadringentos usque inter alios peregrinos eo conventuros et disputaturos.

 

Novissimam enim ex Hispanis huius Certaminis participem Sophiam Goyeneche Sierra (Legione, 1999) fuisse constat, quae quidem itineris illius se gratissimas servare memorias autumat:

Gratissimum maxime iucundissimumque mihi fuit! –ipsa inquit. Mihi discipulae tertio quartove in gradu secundario cum certior illius Certaminis iam facta sim, animus studio participandi inflamatus est, remota licet res illa mihi tunc temporis distare videatur. Doleo nunc quod in paranda probatione tantam vim operamque collocari non decreverim quam potuissem, eo speciatim perspecto, iter illud Italicum, quo occasio mihi petendi Arpinum, cunnabula Cicerionis illius, atque aequales illos sodalesque ingenio studio Latinitatis amore mihi similiores conveniendi data est, eo dulcissimum fuisse ut vix credendum!

Ciceronianum Leotopía

Rachel autem Martínez Carrera (La Cabrera, 1998) illud Sophiae consentit, inceptum illum aditum eiusque consilii experientiam sensaque talia quae haud facile ex animo removeas fuisse.

Dies, inquit, illos tres cum brevissimum valde, tum fecundissimum autem mihi tota in vita fuisse tempus credo. Quibus enim diebus mihi non solum de Latinae linguae notitia fuit agendum, immo necesse erat aliis peregrinis sermonibus uti, ut puta Anglica aut Francogallica lingua, ad sodales amicosque multos multisque ex locis Europae oriundos bene attendendos et intelligendos.

Rachel illa enim anno 2016 Certamen cum adivisset, memoria adhuc tenet pulchreque recordatur eos sodales, Arpini quos offendit, sibi sat esse videri lingua Latina provectiores Hispanisque amicis amicabusque eruditiores, quippe qui plures quam nostrates annos operam linguae Latinae dedisse credebantur. Et quid de dictionariis eis, quae comportabant, diceres…?

Ludibrio, inquit, nos habebant, qui multo minoribus lexicis probationem longissimam eamque per quinque horas perducendam, adibebamus…

Ciceronianum Leotopía

Sic Sophia. Ansgarius autem, bis qui iam Certamini Arpini interfuit, de Latinitatis discipulorum doctrina institutioneque:

Doctiores, inquit, paratioresve esse discipulos discipulasque in dies credo, dum illud perpendas, nonnullas exstare civitates, praeterea Germaniam Italiamque, in quibus studia Latinitatis multos per annos academico curriculo producuntur. Adde etiam illud, quod methodos eas rationesque docendi discendique his ultimis temporibus meliores efficaciores, ex aliqua saltem parte, fieri videmus, unde Latina institutio aptior eiusque discipuli validiores exoriantur.

 

DE CICERONIANA PROBATIONE PARANDA ET AGGREDIENDA. QUO MELIUS CERTAMEN ILLUD AGGREDIENDUM SIT 

Plurimos enim annos Latinae linguae candidati suo scholastico officio ratione methodoque ea operam dederunt, quam traditam sive translaticiam perperam vocarunt et multi adhuc nominant. Nihil autem eo nomine falsius. Quae quidem methodus grammaticis rationibus atque brevissimarum sententiarum interpretationi inniti patet, solutae satis omninoque sensu certo prosecutoque sententiolae quae eae sint.

Quae nobis omnibus satis superque nota sunt! -Ansgarius inquit. Rationes imprimis sunt discendae grammaticae, quarum haud penetralia lingua, immo apice tantum tangentes, discipuli ad brevissimas se convertunt sententiolas interpretandas, Caesaris, exempli gratia, ingenio excogitatas plurimas, quo facto, nihil amplius esse petendum vel progrediendum narrant…

Quae autem omnia, Ansgario teste, alio sat diverso modo et haberi et tractari possunt: Apud Italos, inquit, sunt qui per quinque sexve annos studia faciunt Latinitatis, immo ei aliquando sunt qui unum totum per annum ad illud Certamen disputandum se parant, id quod apud nos Hispanos fieri nullo modo potest. Nihil enim est cur talibus cum oppugnatoribus in Certamine disputemus. At quinque ultimis annis, illud speciosi novique observandum fuit, quod eos qui Latine loqui valerent invenimus participes, illa speciatim occasione qua Rodericus noster ei interfuit.

Rodericus Conesa Campos (Legione, 1994) anno 2012, intra XXXII Certaminis editionem, honoris causa mentione quadam donatus est.

Primo obtutu, –inquit– non tam promptus ad probationem aggrediendam mihi videbar. Inceptus enim cum mea sententia optimus esset, illud mihi timoris  iniciebat, ne forte tantum ab studiis scholasticis ordinariis ipse auferrer, qui temporis penuria res pessum darem alias. At pretium eius rei operae esse futurum mox mente concepi mea: quin etiam, et ad agendum me valere et ex eo valde delectari, paucis autem difficultatibus consideratis, prorsus animadverti!

Ciceronianum Leotopía

Haud aliter de Laura González Gallardo (Matriti, 1996), omnino quae Roderico consentit, dicendum est. Quae quidem, cum anno 2014, probatione illa apud Hispanos maxima inminente necnon minitante, Certamen adiverit…

Utraque re vera probatio –inquit- cum fere uno eodemque tempore mihi proponeretur, nihil mihi dubium fuit quin res iucundissima insolitaque valde tota in mea vita fieret, si operam eam incepto Ciceroniano darem, qua velis remisque id suscipiendum decrevi.

Ciceronianum Leotopía

Oportet scias, lector dulcissime, discipulis discipulabusque e curriculo scholastico suo exeuntibus baccalauretico idque absolventibus, illud haud raro contingere solere, ut tot et talibus praemoniantur et praecaveantur admonitionibus de periculo illo maximo eiusque rationibus servandis, quibus animi ingeniumque eorum nihil mirum si taedio quodam minuantur, nedum timore afficiantur.

Probationem enim maximam –Rodericus ille inquit- cum sint superaturi, discipuli nihilo setius faciunt nisi rectissima via expeditioreque ad eam descendendam procedant, aliis omnibus rebus relictis longeque abiectis, idque prorsus maxime curantes et considerantes, ut, quo facilius possit, meliorem altiorem ditiorem adipiscantur scholasticam aestimationem. Id quod mihi Arpinum appetenti alia valde mente sententiaque visum est.

Quam ob rem, nihil enim quoque mirum si Sara Abad Reguera (Legione, 1997) feliciore de Ciceroniana probatione quam de maxima apud Hispanos usa fuerit fortuna.

Tunc temporis –Sara inquit– multa mente mea volvebam intentionemque quoque versus intendebam multam: sodalitati nempe cuidam operam dabam quandam, officinae musicae intererat… eo quod non tam facile inceptum Ciceronianum arripiendum putabam. At, non multis horis neque opera multa ei dicata, tandem aliquando id feci atque haud male, ut credo.

Ciceronianum Leotopía

Singulis enim ingeniis peculiaribusque cum eius rei participes singuli sint, Ciceronianum illud periculum fieri non potest quin eorum in animos quid timoris iniciat.

In deversorii cenaculo, Ansgario teste, die probationis ipsa, primo mane idque inter sumendum discipulis ientaculum, altissimum regnabat silentium! 

At unusquisque semper sui ipsius, ut aiunt, similis esse solet:

Animo nonnumquam licet inquieto perturbabilique sum –Laura inquit- mirum quam tranquilla ea occasione versarer…! Illud erat fortasse in causa, quod me iam satis fecisse credebam, quae ut Arpinum advenerim adepta essem…!

Haud aliter Sophia illa:

Omnes nos –inquit- cum victores aut victrices domum esse reversuros nullo crederemus modo, ea enim hilaritate bonoque animo iter gustavimus, qui in eo ipso faciendo maximum consistere praemium verissime putabamus.

At illud autem de Roderico discipulo speciosi et factum et narrandum est: qui quidem inter rarissimos Hispanos participes, totam per Certaminis aetatem, numeratur domum praemium quoddam qui reportaverint: cuius rei causa in lingua Latina adhibita fortasse sit.

Iter Italicum cum incepturi eramus –Rodericus inquit- magister mihi de hac re arripienda, id est, de commentario probationis non Hispana, immo Latina lingua faciendo, locutus erat, me enim consentiente et conveniente. Quo autem a proposito, quamquam in eo fui ut, pudore quodam permotus, inter scribendum desciscerem, perrexi autem eo modo facere, ut commentarium Latinum conscriverim totum. Unde, ut credo, iudices mentionem quamdam honorificam de Latinitate merito mihi tribuendam decreverint.

 

DE LINGUA LATINA VIVIDA, QUAM VOCANT. QUO ENIM PACTO LATINE LOQUI VALEAS? 

Si recta paucisque est respondendum, nihil facilius: operam studiumque consilio illo dando multum. Adde quoque illud, ut legas, ut auscultes, ut loquaris, ut scribas, ut nexus multos sive iuncturas memoriae mandes plurimas frequentissimasque apud actores Latinos repertas, ut gubernaculum, ne pluribus, semper teneas cursumque certum persequaris…

Quo autem magis lingua Latina cadaverosa satis mortuaque iam a plurimis habitur hominibus, ecce Ansgarius magister eo magis decem abhinc annis suis in scholis exagitandis coramque discipulis illam adhibet methodum a Ioanne Orbergio illo –viro Danico eximio philologoque de lingua Latina prorsus benemerito- quondam excogitatam. Quae quidem methodus non tam in rationibus solis grammaticis et sententiolis simplicissimis convertendis quam in usu quodam vivido linguae, in colloquiis scilicet per quaestiones plerumque responsaque serendis, in sententiis scribendis, in verborum copia adipiscenda, in studio voce alta legendi et recte enuntiandi fovendo, in imaginibus commentandis, in scaenis aut brevissimis fabulis enarrandis et agendis innititur. Res autem ea cum apud Hispanos fere insolita esse crederetur et creberrimo contraria usui, ei non afuerunt homines, ut fieri solet, qui methodo tali usque eo diffidere constituerunt, quousque bonos quosdam eventus prosperosve exitus ex ea provenire si forte viderent, id quod citius serius, methodi virtute, factum est.

Ciceronianum Leotopía

Ea ratione –Sophia loquitur- discipuli secuti, multam verborum copiam eo colligere valemus modo, quo facilius rectius citius textus propositos intellegamus. Grammaticas autem rationes potius eas exercendo quam memoriae mandando intellegi credo, maiore vero iucunditate habita.

Linguam Latinam –Laura nunc temporis autumat- haud aliter ac linguam quamlibet vernaculam aggressa sum: a magistro scilicet non tam iubebamur ut declinationes quasdam aut verba temporalia memoriter recitaremus, quam sermones, brevissimi qui fuerint, sive ore sive manu scriptos sereremus, nedum linguam adhiberemus Latinam ad nos per epistulas electronicas communicandos, exempli gratia, dicam. Ea quae, proh dolor, non omnibus discipulis Latinum qui persecuti sunt curriculum faciliora esse videntur, ut narrant.

Linguam Latinam –Laura nunc temporis autumat- haud aliter ac linguam quamlibet vernaculam aggressa sum: a magistro scilicet non tam iubebamur ut declinationes quasdam aut verba temporalia memoriter recitaremus, quam sermones, brevissimi qui fuerint, sive ore sive manu scriptos sereremus, nedum linguam adhiberemus Latinam ad nos per epistulas electronicas communicandos, exempli gratia, dicam

Quibus enim rebus facile illud ex discipulorum animo exoriebatur studium, quo ducti:

Horis enim subsiciviis quibusdam –Rodericus nunc narrat- mihi ab scholis iam remoto illud nonnumquam in animum veniebat, ut sententias eas, quas una cum amicis amabiliores crederemus, Latinum in sermonem converteremus. Quaedam praeterea Latine proferre conabamur, alia scribere pauca. Quin etiam, paginae ei retiali vulgatissimae, Vicipaediae nuncupatae, symbolam quam conscripseram imposui Latinam de musico grege quodam recentissimo. Et poema quoddam panxi Latinum… eaque omnia libentissima sponte mea conficiebam.

Ex methodi ergo sua ipsius virtute, magistris nempe iuvantibus discipulisque multum cooperantibus, illud boni apud nos Hispanos, alias inter iam haud paucas per totum orbis terrarum civitates sparsas, evenisse patet, plurimos exstare discipulos discipulasque, plus quam decem eorum milia creduntur, hanc rectissimam viam qui iam ingressi sunt.

 

CUR LINGUAE LATINAE STUDERE DEBEAMUS? DE UTILE ILLO DEQUE INANI MULTUM 

Tempora mutantur et nos mutamur in illis, si illo est credendum proverbio… Nostra enim aetate eae vigere creduntur rerum opiniones moresque tales late vulgantur, quas secuti usum rerum, lucrum ex eis, pecuniam plurimam homines dum facile adipisci valeant toti technicis instrumentis eorumque regno, humanitate autem vera sensuve humanitatis saepius neglectis remotisque, quominus se dent nihil parcere videantur. Quibus enim rebus stantibus, nihil mirum si doctrinas studiaque illa humanitatem attigentia necnon artes mansuetiores Musas colentes sperni nedum oppugnari fere cottidie multis in locis intuamur, ea gravissima accusatas causa peccatoque, quod inutilia valde inaniaque hodie ista nobis fiant studia. Ad quem ergo usum, quem denique ad finem ista inutilia tendere credantur…? nostras in aures identidem murmura ea venire sentimus. Qua enim de causa lingua ista Latina, lapidea satis cum videatur saxosaque multum, sit nobis curanda? Cur tandem ullis amplius sit cognoscenda? maiore autem iustioreque causa proferri solet…

De usu enim rerum deque utilitate si loquendum est:

Unamquamque nostra in vita –Ansgarius inquit- si attentius fusiusque oculis menteque consideravimus, praebere rem suam utilitatem peculiaremque constat, nec prorsus eundem e quibuslibet aut eiusdem generis usum  provenire credimus. Variae enim in fabulis agendis sunt personae, variae reputantur partes agendae, quibus una fabulae actio et argumentum ad finem usque progredi possint. Dictitant homines quidam res solas esse utiles mechanicas, electronicas, doctrinas eas naturales positivasque, quas vocant, hominibus apprime amicas et beneficas. Num ergo ars musica hominibus omnino sit inutilis inanisque? Num litterae, num poesis supervacaneae res sint? Quid vero de philosophia? An deserta asperaque provincia esse putetur? Etiam musea illa, quibus tabulae pictae signaque splendida asservantur flocci nobis sint?

Ciceronianum Leotopía

Roderico illo discipulo teste periculum in eo autumo exstare magnum, ne hominum societas omnia sub specie meri lucri quaecumque consideret, unde illud quoque esse exortum videri, quod minus late vagare angustioribusque limitibus cultum et humanitatem universam concludi cernimus, homines ergo non tam perfectos eruditosque speramus fore.

Haud multo aliter Sara illa discipula opinatur: curriculum scholasticum –inquit–  eo magis in dies tendere mihi videtur, quo discipulorum ingenium multis pravis deleatur rationibus, id quod in peius ibit, dummodo homines artibus eis liberalibus fere orbati vacuique solis muneribus eis technicis magis magisque sint functuri. Quamobrem artes liberales necnon studia verae humanitatis valde necessaria hominibus esse et futura credo.

Nunc ergo linguam Latinam curae studiique causae sunt quaerendae rationesque! Quod, Ansgarii saltem sententia, factu non tam difficile est! Proponite ergo vobis, Ansgarii verbis, illud satis notum vulgatumque multis hominibus, quod, linguae Latinae firma notitia doctrinaque assecuta, facilior strui creditur via ad alias vernaculas hodiernasque linguas capessendas, utputa linguas imprimis romanicas, utputa deinde linguam Anglicam, Germanicam, alias… res ea non minoris momenti utilissimaque nostra aetate, qua usus inter civitates varias et consuetudo arctissimis coniungitur nexibus…

At veniendum est nunc altiora ad argumenta: illud autem verum exstare videtur linguae Latinae studii fundamentum firmumque, quod ea lingua homines eruditi si facti erunt, clavem quandam arripient, qua hominum excultorum tota per humana aeva degentium placita consiliaque intrare necnon amplecti possint. Unde natura hominum eiusque virtutibus vitiisque fusius perspectis et dilucide manifestis, maiore etiam luce et splendidiore valeant nostram hodiernam civium conditionem statumque sine odio studiove existimare.

Ciceronianum Leotopía

Rachel autem Martínez illa, studia ad Rerum Socialium curam providentiamque nunc temporis tota incumbens, si forte de Latinitatis emolumento quodam sit dicendum, illud speciosi et utile se animo suo volventem invenisse credit:

Quod ad me, inquit, saltem attinet, licet studia non tam arcte proximaque ad humanitatem illam spectent eamve attingant, illud mihi probatum habeo, maiore nempe facilitate dicendi, promptitudine disserendi, maiore quoque in verbis sententiisque proferendis ordine proprietateque, pro conspectu meorum aequalium, me uti esse solitam, id scilicet quod ad studia Latinitatis eiusque beneficia repetendum credam.

Ciceronianum Leotopía

Nec vero linguam Latinam ad res minus graves minusve altiores exprimendas adhiberi volumus -magistris multis hoc loco Universitatum studia profitentibus Ansgarius consentire videtur- nec solum ad res ridiculas simplicioresque, utputa ad facetias hodiernas Latinum in sermonem convertendas, aut ad praeconia quaedam commercialia vulganda aut, nescio…, ad fallacia gladiatorum spectacula impuris verbis illustranda Latinis, aliave simillima,  quem ad usum alias vernaculas propriores aptioresque linguas esse hodiernas credo. Quam contra melius si, castitate proprietate puritate linguae Latinae servata –id quod, proh dolor, non semper fit- eloquentiam humanistarum illam redintegrari vellemus, qua usi ad provincias eas rursus reveniamus et eas describamus, quas homines excultissimi, quales fuerunt Petrarca, Erasmus, Ludovicus Vives, multi alii, Cicerone illo duce, iampridem intrarunt!

Quam contra melius si, castitate proprietate puritate linguae Latinae servata –id quod, proh dolor, non semper fit- eloquentiam humanistarum illam redintegrari vellemus, qua usi ad provincias eas rursus reveniamus et eas describamus, quas homines excultissimi

Quod si eius rei nostra aetate exemplum omni numero perfectum rogetur, oculos ponamus nostros in Academiam illam Vivarii Novi, ab Aloisio Miraglia –humanissimo doctissimoque Italo magistro- conditam, cuius in gremium ei admitttuntur excipiunturque soli discipuli qui, remota confidentia quadam superbiaque ulla, eam per litteras bonas artesque liberales viam ingredi vellent, qua emensa non doctiores, quin etiam humaniores perfectioresque fierent homines. Ecce ergo humanitatis medulla, ecce denique vera linguae Latinae virtus. Ecce tandem eius utilitas hominibus. Quid melius spectandum exoptandumve nostrae aetati credamus?

 

 

Comentarios

Este sitio web utiliza cookies para que usted tenga la mejor experiencia de usuario. Si continúa navegando está dando su consentimiento para la aceptación de las mencionadas cookies y la aceptación de nuestra política de cookies, pinche el enlace para mayor información.plugin cookies

ACEPTAR
Aviso de cookies